- CHERUSCI
- CHERUSCIpopul. German. magna gens, et Duce Arminiô inclita. Itaque multa eius mentio apud Tacitum, aliosque est, qui bella ista, quae Romani cum Germ anis habuêre, composuerunt. Coluêre Cherusci ab Albi ultra Visurgin. Ad Confluentes Albis, et Salae conterminos habuêre Hermunduros, inde meridiem versus Catos, qui Hassi hodie sunt, sub Occidente ad Septentriones Fosios, qui Saxones, sive Holsati hodie, et Chaucos, in quibus nunc praecipue Bremenses censentur. Vide Cluver. Germ. Antiq. l. 3. c. 19. Claudian. de 4. Consulat. Honorii, v. 452.---- Ingentes Albin liquere Cherusci.Idem de bello Getico, v. 420.---- Immansuetosque Cheruscos.Baudrando erant versus Visurgim fluv. et Meliboccum montem. Ubi nunc Ducatus Brunsuicensis et Luneburgens. Marchia antiqua, Dioecesis Halberstadiensis et Hildesheimensis, parsque Magdeburgensis, cum parte Thuringiae. Plura apud B. Rhenanum, Rer. Germ. Nov-Antiqq. l. 1. ubi de Toringorum et Misnorum in Cheruscos expeditione, adde Notas Ottonis ICti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.